monumenta.ch > Plinius > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 72
{XIX} Tarenti tantum praedulces nascuntur, quas vocant onas. Cato de ficis ita memorat: Ficos mariscas in loco cretoso aut aperto serito, in loco autem crassiore aut stercorato Africanas et Herculaneas, Sacontinas, hibernas, Tellanas atras pediculo longo. postea tot subiere nomina atque genera, ut vel hoc solum aestimantibus appareat mutatam esse vitam. sunt et hibernae quibusdam provinciis, uti Moesiae, sed artis, non naturae.